- ARACHNE
- I.ARACHNEpuella Lydia, Idmonis filia, lanificii peritissima, aegre ferens opus suum a Pallade, quâcum certamen susceperat confractum, laqueô gulam sibi fregit, quam Pallas in araneam trans. mutavit, uti testatur Ovid. Met. l. 6. v. 130. mbis:---- Doluit successu flava virago;Et rupit pictas, caelestia urimina, vestes.Non tulit infelix: laqueôque animosa ligavitGuttura: pendentem Pallas miserata levavit:Postea discedens sucis Hecateidos herbaeSpargit, et extemplo tristi medicamme taclaeDesluxêre comae: cumque his et naris, et auris.Fitque caput minimum toto quoque corpore parva.In latere exiles digiti pro cruribus haerent,Cetera venter habet: de quo tamen illa remittitStamen; et antiquas exerces aranca telas.Volunt Mythologi, per Arachnen natutam, per Minervam vero artem indigitari, quae naturam polit perficitque. Constat, inquit Plin. l. 7. c. 56. Arachnen linum, et retia invenisse, cuius filius Closter fusos in lanificio invenit. Iuvenal. Sat. 2. v. 56.--- Vos tenui praegnantem stamine filumPenelope melius, levius torquetis Arachne.Nic. Loydius. Nomen ei ab Hebr. arag, quod de aranea dicitur, Esaiae c. 59. v. 5. et texere fignificat. Bochart. Hierox. Part. poster. l. 4. c. 23.II.ARACHNEut scribit Livius, civitas Thestaliae quoque est.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.